라틴어 문장 검색

Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt populum et domum Dei.
그러고 나서 그들은 임금의 총독들과 유프라테스 서부 지방관들에게 어명을 전하였다. 그러자 그들은 백성과 하느님의 집을 후원하였다. (불가타 성경, 에즈라기, 8장36)
si autem in lege et ritu gentilitatis perstiterimus, foedus tamen, quod ad invicem habuerimus, minime rumpetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:7)
Adunata siquidem universa virtute suorum, fama ad aures ipsius perlata est, quomodo copiosa gentilitas tam Turcorum quam Sarracenorum e diversis locis et terris congregata ad resistendum illi in facie adfutura esset, et quomodo illi viam ulterius procedendi prohibere decrevisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:2)
Propinquitate enim regiae stirpis, gentilitateque etiam tum Constantii nominis, efferebatur in fastus, si plus valuisset, ausurus hostilia in auctorem suae felicitatis (ut videbatur).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:2)
Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius, ob nominum gentilitatem oppressi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 4:1)
Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima, Persisque semper infesta, antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 55:1)
gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 6:2)
Hoc transito in immensum extentas Scythiae solitudines Halani inhabitant, ex montium appellatione cognominati, paulatimque nationes conterminas crebritate victoriarum attritas ad gentilitatem sui vocabuli traxerunt (ut Persae).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 13:2)
Et Romani quidem voce undique Martia concinentes, a minore solita ad maiorem protolli, quam gentilitate appellant barritum, vires validas erigebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 11:2)
Gentilitas vero consueto ab aquilone Christianitatem nocuit, magis magisque convaluit;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:4)
namque illo duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis milibus peditum, quos viritim legerat, et viginti equitum haud ita magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:2)
Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis regii.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
non tulit hoc satrapes et violare clementiam quam regis opes minui maluit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 3:1)
Satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 41:3)
His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION