라틴어 문장 검색

Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?
그렇지 않다면, 죽은 이들을 위하여 세례를 받는 사람들은 무엇을 하겠다는 것입니까? 죽은 이들이 전혀 되살아나지 않는다면 무엇 때문에 그들을 위하여 세례를 받습니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 15장29)
paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit.
(아풀레이우스, 변명 72:3)
Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:6)
Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus, ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 5:1)
Illic enim in res ipsas oculi hominum coniiciuntur, non in personas, vel si omnino in personas, id fit tanquam in maxime idoneas rebus gerendis, minime vero ut ratio habeatur insignium aut imaginum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:8)
Medicationem si omnino fugias valetudine utens bona, corpori ingratior accedet sum necessitas ingruerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:16)
Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem irrumperent urbemque delerent.
(카이사르, 내란기, 2권 12:8)
nam si omnino nos neglegemus, in Aristonea vitia incidemus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi principia dederimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 55:4)
Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse numquam putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 4:2)
omnino si id consilium placeret, esset necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 41 4:1)
omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:6)
quid, si omnino non debet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 4:8)
omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 5:6)
quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:2)
Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION