라틴어 문장 검색

capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
(아풀레이우스, 변명 4:17)
et insimul quae impinguationes, sive per stercorationes cujuscunque generis, sive per cretam, arenam maris, cineres, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:6)
Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione terra refoveatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:2)
Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:3)
Si tamen aliqua causa eum tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:1)
quoniam et pabulum e fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 3:2)
Drusus deinde extinguitur, cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento, nonum ad diem detinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장4)
putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e culcita temptauerit mandere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:2)
Tomentum concisa palus Circense vocatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLX Tomentum Circense1)
sic alibi "horrescit strictis seges ensibus". pingues autem ef- ficit terras, ut paulo post dicturus est, cinis, intermissio arandi, in- censio stipularum, stercoratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 13)
nam, ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat inposita, verbi causa ut ab occatione deus Occator dicatur, a sarritione Sarritor, a stercoratione Sterculinius, a satione Sator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 213)
nulla non aut conchyliatum aut coccineum tomentum habet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:12)
nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION