라틴어 문장 검색

stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 1:2)
Pomaria quoque et hortos oportet saepto circumdari et esse in propinquo atque in ea parte, qua possit omnis stercorata colluvies cohortis balneariorumque et oleis expressa amurcae sanies influere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 24:3)
quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:2)
Prius tamen quam exilem terram iteremus, stercorare conveniet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:1)
Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:6)
Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 5:1)
Cicer aut cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:1)
Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:1)
Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 25:1)
sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:5)
Cicerae vel cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur una opera, runcantur una, velluntur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:1)
Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 1:1)
Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:2)
Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:4)
Nam quod adsuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION