라틴어 문장 검색

spatiosa Quirinus frena regit currumque patris Bellona cruentum ditibus exuviis tendens ad sidera quercum praecedit, lictorque Metus cum fratre Pavore barbara ferratis innectunt colla catenis velati galeas lauro, propiusque iugales formido ingentem vibrat succincta securim.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:195)
nuper cum forte sodalis immeritae falso palleret crimine famae erigeretque forum succinctaque iudice multo surgeret et castum vibraret Iulia fulmen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii37)
In multitudine roboris tenent vestimentum meum et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
엄청난 힘으로 내 옷은 쭈그러지고 그분께서는 웃옷의 옷깃처럼 나를 졸라매시네. (불가타 성경, 욥기, 30장18)
Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem.
몽둥이를 지푸라기같이 여기고 표창이 날아드는 소리에도 코웃음칠 뿐. (불가타 성경, 욥기, 41장21)
Visi sunt quasi in altum securim vibrante in silva condensa.
마치 나무 숲에서 도끼를 휘두르는 자와 같았습니다. (불가타 성경, 시편, 74장5)
gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum habet exercitum.
의젓한 수탉과 숫염소 그리고 자기 백성 앞에 선 임금이다. (불가타 성경, 잠언, 30장31)
Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: " Dominus est! ". Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
예수님께서 사랑하신 그 제자가 베드로에게 “주님이십니다.” 하고 말하였다. 주님이시라는 말을 듣자, 옷을 벗고 있던 베드로는 겉옷을 두르고 호수로 뛰어들었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 21장7)
State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
그리하여 진리로 허리에 띠를 두르고 의로움의 갑옷을 입고 굳건히 서십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 6장14)
Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi.
그러므로 마음을 가다듬고 정신을 차려, 예수 그리스도께서 나타나실 때 받을 은총에 여러분의 모든 희망을 거십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장13)
Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:5)
Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes Cynthia vibrabat;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:4)
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos Jam Paradiseis iterum depellit ab oris. Heu!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:1)
Succincte docet illa loqui sensusque profundos Sub sermone breui concludere, claudere multa Sub paucis nec diffuso sermone uagari, Vt breue sit uerbum, diues sentencia, sermo Facundus, multi fecundus pondere sensus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:3)
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam Luget, et hostiles animoque manuque caternas Crescere, iamque suos dolet expirasse furores, Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:2)
Hasta tamen uibrata uolat, sed deuiat, hostem Dum petit hec;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION