라틴어 문장 검색

Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 3:4)
nam ideo et aratri sulco clauditur civitas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5822)
Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 12:3)
igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus ut magnam Herculis aram amplecteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장3)
sulcus enim proprie aratri est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4952)
Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:1)
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
(아풀레이우스, 변명 15:7)
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
conditores enim civitatis taurum in dexteram, vaccam intrinsecus iungebant, et incincti ritu Gabino, id est togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent, et ita sulco ducto loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7552)
sic ubi delectos per torva armenta iuvencos agricola imposito sociare adfectat aratro, illi indignantes, quis nondum vomere multo ardua nodosos cervix descendit in armos, in diversa trahunt atque aequis vincula laxant viribus et vario confundunt limite sulcos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권40)
Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent;
만일 내 밭이 나를 거슬러 울부짖고 그 이랑들도 함께 울어 댔다면 (불가타 성경, 욥기, 31장38)
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
그 고랑에 물을 대시고 두둑을 고르시며 비로 부드럽게 하시어 새싹들에게 강복하십니다. (불가타 성경, 시편, 65장11)
Supra dorsum meum araverunt aratores prolongaverunt sulcos suos.
밭 가는 자들이 내 등을 갈아 고랑을 길게 내었네. (불가타 성경, 시편, 129장3)
Fili, non semines in sulcis iniustitiae et non metes ea in septuplum.
불의의 고랑에 씨를 뿌리지 마라. 그 수확을 일곱 배로 거둘까 두렵다. (불가타 성경, 집회서, 7장3)
qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
그는 밭이랑을 내는 일에 마음을 빼앗기고 암송아지들을 먹이는 일에 열중한다. (불가타 성경, 집회서, 38장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION