라틴어 문장 검색

quod habet fuliginis turis acetabulum, resinae tantumdem, galbani sine surculis sescunciam, ammoniaci, bdellii, singulorum p. z. cerae p. s. Ad eosdem * digitos:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 32:3)
Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: " Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas.
그러자 아버지 이스라엘이 그들에게 말하였다. “정 그렇다면 이렇게 하여라. 이 땅의 가장 좋은 토산물을 너희 포대에 담아 그 사람에게 선물로 가지고 내려가거라. 약간의 유향과 꿀, 향고무와 반일향, 향과와 편도를 가져가거라. (불가타 성경, 창세기, 43장11)
Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei?
길앗에는 유향도 없고 그곳에는 의사도 없단 말이냐? 어찌하여 내 딸 내 백성의 건강이 회복되지 못하는가? (불가타 성경, 예레미야서, 8장22)
Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur.
처녀 딸 이집트야 길앗으로 올라가 유향을 구해 오너라. 그러나 아무리 많은 약을 써 보아도 너의 병은 고칠 수 없으리라. 민족들이 너의 수치스러운 소문을 듣고 (불가타 성경, 예레미야서, 46장11)
Subito cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur.
바빌론이 갑자기 쓰러지고 무너졌다. 그를 두고 통곡하여라. 그의 상처에 유향을 발라 보아라. 어쩌다 나을지도 모른다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장8)
Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem.
유다와 이스라엘 땅도 너와 장사를 하여, 민닛 밀, 기장, 꿀, 기름, 유향을 주고 네 물품들을 가져갔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장17)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
antipathes illud quaeritur, trochiscili, ungues, taeniae, radiculae, herbae, surculi, saurae inlices bicodulae, hinnientium dulcedines.
(아풀레이우스, 변명 28:22)
at uos soli reperti estis ex omni memoria, qui uim herbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de summis montibus in mare transferatis et penitus piscium uentribus insuatis.
(아풀레이우스, 변명 29:10)
ruratio omnis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fructuosa insula est quam frugifera.
(아풀레이우스, 플로리다 15:4)
"maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:12)
Nam incomparabiliter salubrius est irae etiam iuste pulsanti non aperire penetrale cordis quam admittere non facile recessuram et per- venturam de surculo ad trabem.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:13)
et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 29:1)
Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 8:1)
Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION