라틴어 문장 검색

Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam omnibus camelis dedit.
서둘러 물동이에 남아 있는 물을 물통에 붓고는, 다시 물을 길으러 우물로 달려갔다. 이렇게 레베카는 그 낙타들에게 모두 물을 길어다 주었다. (불가타 성경, 창세기, 24장20)
Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
그런 다음 껍질을 벗긴 가지들을 물통에, 곧 양들과 염소들이 물을 먹으러 오는 물구유에 세워, 가축들이 그 가지들을 마주 보게 하였다. 그런데 양들과 염소들은 물을 먹으러 와서 짝짓기를 하였다. (불가타 성경, 창세기, 30장38)
Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent.
야곱은 튼튼한 양들과 염소들이 끼리끼리 짝짓기 할 때마다, 그 나뭇가지들을 볼 수 있도록 물통에 세워 놓고, 그 가지 앞에서 짝짓기를 하게 하였다. (불가타 성경, 창세기, 30장41)
Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
그런데 미디안의 사제에게는 딸이 일곱 있었다. 이들이 그곳으로 와서 물을 길어 구유에 채우고서는 아버지의 양 떼에게 물을 먹이려 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장16)
Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas.
물구유 사이에 서 있는 양치기들의 목소리에 따라 거기에서 그들은 주님의 의로운 업적을 노래하네. 그분께서 이스라엘을 선도하신 의로운 업적을. 그때에 주님의 백성이 성문께로 내려갔네. (불가타 성경, 판관기, 5장11)
In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
바위에 갱로를 뚫어 그의 눈은 온갖 보석을 확인하고 (불가타 성경, 욥기, 28장10)
eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.
이렇게 그의 목숨을 구렁에서 보호하시고 그의 생명이 수로를 건너지 않게 하신답니다. (불가타 성경, 욥기, 33장18)
Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia.
그러나 순종하지 않으면 죽음의 수로를 건너게 되고 깨달음 없이 숨을 거두게 됩니다. (불가타 성경, 욥기, 36장12)
ilignis canalibus canalibus factis ex ilice.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3301)
Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei canalem confringens.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:3)
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali Sublatum nequeunt ripae cohibere priores;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:12)
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:2)
Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:5)
Ferrum inter axiculos duos firmum compaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita componit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium illigatus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 2:1)
Id antehac Traianus, posteaque Severus, egesto solo fodiri in modum canalis amplissimi, studio curaverat summo, ut aquis illuc ab Euphrate transfusis, naves ad Tigridem commigrarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION