라틴어 문장 검색

Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:2)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam necnon Mercuriale etiam caduceum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:5)
aurum, aut aliud metallum foliatum non delectatur aere circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:5)
Pro Iulio, cariophyllata omnium generum, rosa moschata, tilia florens, pyra, et poma, et pruna praecocia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:8)
Tum flores tiliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:13)
Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:2)
At mea me libram foliati poscat amica, Aut virides gemmas sardonychasve pares, Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico, Aut centum aureolos sic velut aera roget.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII4)
Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi, Luxuriose, bibas, si foliata sitis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CX Ampulla potoria1)
caeditur et tilia ante iugo levis id est ad iugum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1731)
nec tiliae leves aut torno rasile buxum 'buxum' lignum non arborem dixit, quamvis Ennii exemplo et arborem potuerit dicere neutro genere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4491)
ille enim sic in septimo "longique cupressi stant sectis foliis et amore corpore buxum". nec tiliae leves ordo est 'nec non', hoc est etiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4492)
illi tiliae atque uberrima pinus 'illi uberrima' sci- licet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1411)
nam per naturam et tiliae et pinus steriles esse dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1412)
Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus collibus est Phrygiis modico circumdata muro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION