라틴어 문장 검색

At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, verrucarum quaedam genera dolentia ἈΚΡΟΧΟΡΔΌΝΑΣ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장56)
Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장46)
Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장14)
a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia cum ventriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장35)
Frictio cum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장24)
Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus vertit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장154)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장155)
Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장166)
Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장167)
ventriculus, ut in furunculo, non invenitur, verum omnis corrupta caro in pus vertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장170)
Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장298)
Si divisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장301)
Ea constat ex vertebris quattuor et viginti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장54)
omnesque vertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장59)
Iamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장69)

SEARCH

MENU NAVIGATION