라틴어 문장 검색

tergora tergus tergoris, unde et 'tergora', corium significat, tergum vero tergi, ut templum templi, dorsum significat, ut Sallustius scilicet quia tergis abstinetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2111)
"unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:45)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, verrucarum quaedam genera dolentia ἈΚΡΟΧΟΡΔΌΝΑΣ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장56)
Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장46)
Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장14)
a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia cum ventriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장35)
Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장36)
Frictio cum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장24)
Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter vel venae, quae ibi sunt, incidantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장8)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장24)
Ea constat ex vertebris quattuor et viginti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장54)
omnesque vertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장59)
Iamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장69)
eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transversis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION