라틴어 문장 검색

Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac uitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:9)
nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 342:1)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis.
임금은 상아로 큰 왕좌를 만들고 그것을 순금으로 입혔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장18)
quia classis Tharsis, quae regi erat, per mare cum classe Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et simias et pavos.
임금에게는 히람의 상선대와 함께 바다에서 활동하는 타르시스 상선대가 있었다. 이 타르시스 상선대가 세 해에 한 번씩 금과 은과 상아, 원숭이와 공작새들을 실어 왔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장22)
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos.
임금의 상선대는 히람의 종들과 함께 타르시스로 갔다. 이 타르시스 상선대가 세 해에 한 번씩 금과 은과 상아, 원숭이와 공작새들을 실어 왔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장21)
Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
금과 유리도 그와 같을 수 없고 진금 그릇들과도 바꿀 수 없으며 (불가타 성경, 욥기, 28장17)
quercus de Basan dolaverunt in remos tuos et transtra tua fecerunt ex ebore et cupressis de insulis Cetthim.
바산의 참나무로 노를 만들고 키팀 섬에서 젓나무를 가져다가 상아를 박으며 갑판을 깔았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장6)
mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, et byssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore,
그 상품은 금, 은, 보석, 진주, 고운 아마포, 자주색 옷감, 비단, 진홍색 옷감, 온갖 향나무, 온갖 상아 공예품, 그리고 매우 값진 나무와 구리와 쇠와 대리석으로 만든 물품, (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장12)
Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
성벽은 벽옥으로 되어 있고, 도성은 맑은 유리 같은 순금으로 되어 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장18)
Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
열두 성문은 열두 진주로 되어 있는데, 각 성문이 진주 하나로 이루어져 있었습니다. 그리고 도성의 거리는 투명한 유리 같은 순금으로 되어 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장21)
sane 'ebur eboris' facit, non 'eburis', sicut 'murmur murmuris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 112)
fundo vitri subsidat in imo Argenti stagnum;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:9)
Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbae, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:14)
Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum Quin varios coeli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando sperabis frigidus ignem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION