장음표시 사용
191쪽
quam postea recuperat, si eius particulae agitatione aliqua in massulas coeant paulo maiores. His iam facile ebullitio aquae explicabitur is Partes aquae calore ignis maiorem in modum agitantur. Itaque particulae multae aeris antea per aquae poros dispersae coguntur in massulas, elasticitatem recuperant, & dilatantur; ac eum sint aqua ipsi leviores, seruntur sursum , α bullas excitant. Cum aqua diu bulliverit, creditur omnem a rem quem habebat, vel prope omnem emisisse, actum dicitur expurgata. Quamquam cum diu bulli- verit vehementius, bullire incipit lenius, hujusque lenioris bullitionis vix ullus tandem est finis. Hanc Ieniorem hullitionem creduntur facere non aer, sed ipsae igneae particulae in aquam immissae, quae ex aqua erumpentes tenues bullas excitant. Bullitio erisgo duabus fit causis, particulis igneis , & eontento
Non est hoc loco praetermittendum inventum. supra quam dici potest admirabile. Cum aqua aliquandiu bulli verit, calor eius augeri amplius non potest, quantumcumque subjectus ignis augeatur, &ipsa magis magisque bulliat. Idque est per thermo- metra primum a Montonio, tum etiam Reau murio compertum . Λn dicemus certum esse agitationis eradum , citra quem agitatio calorem pariat; si hunc gradum transgrediatur, It ad augendum calorem inutilis ρ Quamquam quis id explicare confidat, quod Boerhaavius non confidit De
192쪽
Da solidorum eorporum dilatatione
Corpora quoque solida a calore dilatantur. Quo
ridiana experimenta id ostendunt. Unum afferam a Florentinis in aere sumtum. Cono aeneo imponundoperculum aeneum, quo arctissime e stringatur. Ο- pereulum postea separatim calefaciunt; tum rursum cono imponunt, atque inveniunt laxissimum ; idque sane argumento est, operculum a calore fuisse dii latum . Cum operculum calefactum diu insederit eo-no, rursum contrictissimum invenitur, etiamsi adhuc sit valde calidum; nempe quia cum conus ab operculo calorem acceperit, dilatatus est ipse quoque . Haec de calore, quem , ut supra diximus , in . . agitatione consistere observationes omnes comprobant . .
CΛP. XXXV. De Frigore 'FRieus sormale est id, per quod res dieitur frigiada. Frigus materiale est imminutio illius agitationis, quae calorem facit. Quare ea sunt frigida, iniqui
193쪽
quibus motus caloris valde imminutus est; & quae hanc motum minuunt frigus faciunt. Sunt autem qui velint frigus consistere in particulis, quas vocant frigorificas, quae si iunt in corpore ipsum reddunt frigidum ; hisque ad frigus ponendum non est satis illa imminutio motus, quam dixi. Quorum . argumenta dissolvenda sunt. Pleraque autem ducuntur ab iis, quae in frigore observantur, quaeque videntur positivam aliquam causam, uti particulae sunt, requirere , non negativam, qualis est
motus cessatio, aut imminutio. Horum argumento. rum praecipua explicemus.
Dices: Frigus diffunditur, nam parieteς si sunt marmorei, frigus suum in cubiculum inducunt; atqui particulae diffundi possunt, cetatio motus nequaquam . Ergo &c. Respondeo, negando alteram partem minoris; nam cematio motus diffunditur hoc modo : si est in re quapiam agitatio; ea res agitatione sua agitat res proximas; quod si agitatio in illa cessiet, oportet etiam ut in proximis rebus minuatur. Quare cum in parietibus marmoreis agitatio sit nulla , agitatio quoque minor est in aere, qui cubiculum tenet; sic frigus per hunc diffunditur . Dices: Venti motum habent pernicissimum, &plerique tamen sunt frigidi, & si montes trasvolent nive coopertos, frigus adducunt; ergo frigus non est in privatione motus. Respondeo : venti habent motum , distinguo r
194쪽
habent motum rectum, concedo; habent eum in eum celerem , & perturbatum , qui calorem faeit, nego. Quod autem per nives transvolando , frigus adducunt, id faciunt, quia multae salinae particulaea nivibus per aerem deseruntur, quae particulae, ut sunt acuminibus multis asperae, minus sunt aptae admotum , infixaeque in particulas aeris, eas reta dant. Has ergo particulas venti secum rapiunt, eaeque postea sistentes agitationem aeris, frigus s
Diees: In his ergo partieulis consistit frigus;
non ergo in motus imminutione.
Respondeo dicendor in his partieulis eonsistit frigus effective , idest effetunt frigus, concedo sis maliter, idest sunt ipsae frigus ipsum, nego; nam frigus ipsum est ipsa motus imminutio, quam faciunt particulae.
Dices: Frigus densat omnia, & contrahit. Hoc facere non potest imminutio motus; ergo &c. Respondeo . Distinguo maiorem . Densat, &contrahit per se, nego; per aliud, concedo. Nam calor dilatat omnia, ut alibi diximus; sublato ca- Ioris motu simul fit frigus, simul densantur eorpora; non quod frigus haec denset, sed quia cessante, ut dixi, caloris motu, particulae corporum ipsae sua vi ad sese mutuo accedunt, vel id fietat vis illarum attractiva, qua mutuo se trahunt, ut Neutoniani volunt, vel vis elasti ea, vel alia quaelibet. Frigus ergo contrahit corpora non per vim quamdam s rim. III. Z am,
195쪽
am , sed per vim aliam, quam habent particulae linta corporum .
Sic frigus etiam multa alia praestat; nam multa conservat , & praeterea sensum quemdam iis nobis creat; nam partes contrahit, quo multa diu manent integra; & contrahendo partes nostri corporis sensu quodam nos assicit.
Dices: Res frigidissimae motum habent; nam nix emittit vapores, & glacies sibi relicta pondere minuitur , quae fieri nequirent, nisi agitatio aliqua in his esset; ergo frigus non consistit in privatione
Respondeor ne nobis quidem frigus eonsistere in privatione , sed in imminutione tantum motus , neque omnis motus, sed illius celeris, & perturbati, qui calorem facit. Forta me etiam ad calorem eff-ciendum non valet particularum agitatio quarumlibet, sed requiritur agitatio particularum certi generis ; quae opinio multorum est. Quare si agitatio harum particularum vel minuatur, vel cessiet, frigus erit, etiamsi particulae aliae in agitatione, & motu sint. His facile intelligitur etiam in rebus frigidis agitationem esse posse, & motum , ut minus miremur fermentationes eme quasdam , & effervescentias liquorum , quae sne motu , & agitatione fieri non possunt, quasque chymici testantur nullum calorem inducere. In his enim vel agitatio non erit adeo vehemens, ut possit calorem facere , vel non eae
196쪽
particulae agitabuntur, quarum agitatio est calor. Quaeres: qui fit, ut res eadem attacta a multis aliis quidem sit calida, aliis frigida
Respondeor in re illa est agitatio quaedam, quae satis erit ad caloris sensum effetendum in ea manu , cuius fibrae certam habent dispositionem; in manu altera , cuius fibrae dispositionem habent aliam, non erit satis. De Aqua Congelatione. Iquores multi, aqua praesertim , frigore congelantur ; quae res admirationis habet plurimum . Id autem non positiva quadam vi frigoris fieri intelligemus , sed aliis de causis, si ipsam congelationem in aqua explicabimus . Cum frigus est, imminuta aeris agitatione in-eredibilis vis salium ex ipso decidit: hi sales in superficiem aquae satis magna vi incurrunt, & partim in eius particulas suis acuminibus infiguntur, partim
in aquae poros sese coniiciunt, tamquam cunei. Ea re partes aqueas, ut quae . frigore iam torpent, siniunt facile constringuntque magis magisque, ac masita tota salinis, aqueisque particulis coalescens, contactu maiorem in modum aucto, fit durior. Re hoc modo explicata multa facile intelliguntur , quae ad
congelationem pertinent, quamuis nonnulla admirationem afferant maximam . Pauca exponam .
197쪽
Primum. 'artes aquae. superiores eongelantur primum , tum i .feriores, & hae quidem congelantur lentius . Nempe sales aeris decidentes incudirunt primum in partes aquae superiores ; quibus iam congelatis, dissicilius, & minus multi penetrare possunt ad partes inferiores. Harum ergo congelatio erit postea lentior. Secundo. Aqua dum congelatur, dilatatar, de dilatatur vi tanta, ut vasa quaeque vel durissima perrumpere possit. Nempe salibus intrusis , oportet, ut dilatetur: est autem in dilatatione vis maxima , propterea quod sales in aquam iniiciuntur, tamquam cunei; est autem vis cunei longe maxima. Sunt etiam qui ad hane vim explicandam coniugiant ad aerem ; nam in glacie apparent bullulae plurimae Plenae aeris. Nemo autem ignorat, elasticitatis vim in aere eme maximam. Putant igitur, particulas aeris, quae in aqua deliteseunt, dum haec congelatur, extrudi e poris, de cogi in massulas , ac tum dilatari vi maxima, eoque fieri, ut & aqua dilatetur, α dilatetur vi summa . Tertio. Aqua dum congelatur , levior fit; nam si glaeies in aquam solutam immergatur fertur sv sum. Nempe dum congelatur aqua dilatatur, α bullas aeris intercipit plurimas ; quapropter volumen aquae congelatae leviust est, quam par volumen aquae solutae. Ae lieet in aqua eongelata sint praeter par ticulas aqueas etiam particulae salinae, hae nihilominus pondus non augent sensibiliter; sunt enim l vis.
198쪽
levissimae, ut quae antea versabantur in aere . Et omnino volumen aquae congelatae constat partieulis aqueis , & particulis aerio - salinis; volumen aquae solutae constat solum particulis aqueis; hoc ergo po deris habere plus debet. Mitto alia, quae in congelatione aquae, ut qui sique ingenio valebit, facile ex his, quae diximus, explicabit. Quae eum ita sint, satis constat, aquam non vi frigoris propria congelari, sed aliis de cau-ss, nempe salibus, id quod etiam sequentibus argumentis comprobatur.
Primum. Volfius , Muschembroekius, Maraldus observarunt aquam congelari interdum in minori frigore, in maiori non congelari. Non ergo Digore ipso fit congelatio; sed potius salibus, quibus si maxime abundet aer, facilis erit etiam in medioeri frigore eongelatio; & sane in Armenia , qua ad septentriones vergit, aquae noctu rigidissimo gelu veIde media aestate concrescunt; idque affrmat Turneis fortius, qui rem eamdem observavit & in Persido, idemque eum utriusque provinciae terras expenderit , fatetur eas multis salibus imbutas esse, quo facile eredi potest, etiam aerem salibus ibi esse refertissimum .
Deinde quid est, quod aqua in congelatione dilatatur, eum hirus ipsum per se denset omnia,& eontrahat huc accedit, quod artificiales quoque eongelationes non sine multo sale fieri so
199쪽
Quod si liquores sunt quidam , qui numquam conge lentur, id ex eo fieri putandum est, quod partes habeant usque adeo agitatas , ut salibus figi non possint, vel adeo leves & lubricas , ut salinorum spiculorum ictus subterfugiant. Haec habui, quae dicerem de frigore. ε
' Hermomettum est instrumentum frigori , & ea-lori metiendo aptum. Huius multa sunt genera, quorum unum supra indicavimus; nunc alterum exponam , quod est communius.
Sit tubus vitreus A D Fig. 33. supsa apertus in Α, infra desines in elobum D . Impleatur liquore , v. g. spiritu vini. Tum immergatur in bulienistem aquam. Liquor statim calore bullientis aquae diis latabitur , & exundabit per A . Cum exire liquor per A destiterit , extrahatur tubus ex aqua , & orificium A perfecte occludatur. Refrigescens liquor contrahetur infra Α , ac descendet primum in B tum in C , ac modo sursum feretur, modo deorsum pro eo ut calor , vel frigus aeris, in quo tubus affervabitur, variabit; eruntque ascesiones descensionesque liquoris indicia certionae aloris vel aucti vel imminuti . Itaque tu hum ii quina plurimas aequales partes dividere solent , quas Vccant gradus, ac tot gradibus auctum esse calo
200쪽
rem , vel imminutum dicunt, quot partes ascendere visus est liquor , aut descendere'. Quo sane intelligitur, quanto calor cuiusque loci aut temporis inferior sit ealore bullientis aquae. Plerique iam neglecto calore bullientis aquae se reserunt ad illud frigus, quo primum aqua congelari incipit; ac cum locum notaverint, quo liquor descendit in eo frigore, calores & frigora omnia hue referunt; nam quanto liquor est supra, vel imfra hune Ioeum, tanto dicunt calorem, aut frigus esse supra aut insta glaeiei frigus. Quamvis in hoc thermometro s liquor ascenis dat certissimum sit calorem auctum esse, nondum
tamen compertum est, an calor eadem proportione augeatur, qua ascendit liquor v. g. an incrementum
caloris sit duplum, si ascensio liquoris sit dupla, triplum si tripla. Mitto alia thermometrorum incomismoda, quae subtiliora sunt, & practicos non fugiunt .
