라틴어 문장 검색

coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,
장미가 시들기 전에 그 봉오리들로 화관을 만들어 쓰자. (불가타 성경, 지혜서, 2장8)
Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam.
지혜는 바래지 않고 늘 빛이 나서 그를 사랑하는 이들은 쉽게 알아보고 그를 찾는 이들은 쉽게 발견할 수 있다. (불가타 성경, 지혜서, 6장12)
Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet;
그날에 이러한 일이 일어나리라. 야곱의 영화는 보잘 것이 없어지고 그 몸의 기름기는 다 빠지리라. (불가타 성경, 이사야서, 17장4)
et putrida fient flumina; attenuabuntur et siccabuntur rivi Aegypti, calamus et iuncus marcescent;
개천들은 악취를 풍기고 이집트의 나일 강과 지류들은 물이 줄고 메말라 갈대와 부들이 시들어 버리리라. (불가타 성경, 이사야서, 19장6)
Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut evellat eam radicitus.
너는 말하여라. ‘주 하느님이 이렇게 말한다. 그 포도나무가 잘되겠느냐? 독수리가 그 뿌리를 뽑고 그 열매를 훑어 말라 버리게 하지 않겠느냐? 그래서 새로 난 잎이 모두 말라 버리지 않겠느냐? 그 포도나무를 뿌리에서 떼어 들어내는 데에는 힘센 팔도 많은 군사도 필요하지 않다. (불가타 성경, 에제키엘서, 17장9)
Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.
해가 떠서 뜨겁게 내리쬐면, 풀은 마르고 꽃은 져서 그 아름다운 모습이 없어져 버립니다. 이와 같이 부자도 자기 일에만 골몰하다가 시들어 버릴 것입니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 1장11)
Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra.
땅은 말라 시들고 누리는 생기를 잃어 시들며 하늘도 땅과 함께 생기를 잃는다. (불가타 성경, 이사야서, 24장4)
qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:7)
Virginis illius meritum miratur, adorat Partum quod peperit, non marcescente pudoris Flore, nec atrito feruente libidinis estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:24)
Dum pullulat una, Marcescunt alie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:10)
Marcescit laurus, mirtus parit, aret oliua, Fit fecunda salix, sterilis pirus, orphana fructu Pomus et in partu contendit uitibus ulmus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:15)
si quis corporis decorem diligit, non ipsum hominem, sed carnis diligit pulchritudinem, quae tamen cito marcescit et defluit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:18)
Coronemus nos rosis antequam marcescant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:46)
Et cum ad coronam pervenerit, intelligit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:16)
"sed dirae sortis iam urget taeter effectus, iam feralium nuptiarum miserrimae virgini choragium struitur, iam taedae lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Lydii modum, cantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu, et puella nuptura deterget lacrimas ipso suo flammeo."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION