라틴어 문장 검색

Hunc vero Aeleaticis atque academicis studiis innutritum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:20)
At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem — nihil quippe in eo nostrae operae laederentur — hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:4)
amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:2)
Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:2)
Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:4)
Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION