라틴어 문장 검색

Nec ulla annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad internecionem res legitur gesta, quamquam Romani aliquotiens reflante Fortuna fallaciis lusi, bellorum iniquitati cesserunt ad tempus, et certamina multa fabulosae naeniae flevere Graecorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 19:1)
"At paulo ante pinnatam Pegasi vincebas celeritatem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:11)
Pegasum indutum illum metu magis volaticum fuisse ac per hoc merito pinnatum proditum, dum in altum et adusque caelum sussilit ac resultat, formidans scilicet igniferae morsum Chimaerae.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:5)
Vidi et ursam mansuem cultu matronali, quae sella vehebatur, et simiam pileo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum, et asinum pinnis agglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:5)
nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annaliun quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 6:1)
Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 3:1)
hoc damnis, genitor, Cannensibus emi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:49)
ipse tibi famulas praeberet Pegasus alas portaretque libens melioraque pondera passus Bellerophonteas indignaretur habenas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:336)
quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:3)
Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae fclicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:3)
rapta properabat abolla Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV34)
Varus perditas res eodem quo Cannensem diem Paulus et fato est et animo secutus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 15:1)
sed nos nihil super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annalium quinto cladem illam vastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:3)
Tu fueris Musis Pegasis unda meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVIII3)
quae compressa a Neptuno Pegasum equum dicitur edidisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 61614)

SEARCH

MENU NAVIGATION