라틴어 문장 검색

quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 77:3)
quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 77:3)
HERODES ATTICUS, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 2:1)
sed ex his causis, quae de origine huius festi relatae sunt, apparet Saturnalia vetustiora esse urbe Romana, adeo ut ante Romam in Graecia hoc sollemne coepisse L. Accius in Annalibus suis referat his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:3)
gaudete, quicquid gentium est, Iudaea, Roma et Graecia, Aegypte, Thrax, Persa, Scytha:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae55)
ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 24:2)
Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 48:1)
et legati eorum institerunt, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 2:2)
hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est identidem exosculans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 2:1)
Sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:5)
Marcius et Atilius peractis quae agenda in Graecia erant principio hiemis Romam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 471:2)
multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 61:1)
"I, scriba, tripictis digere versiculis quae sit subfixa potestas, fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua agnoscat Iudaea legens et Graecia norit et venerata Deum percenseat aurea Roma."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3123)
Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 16:1)
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION