라틴어 문장 검색

inter Philippum Macedoniae regem et Hannibalem societas iuncta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 15)
Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 154:1)
in duobus velut cornibus Graeciae, Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates, quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 203:1)
res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha10)
belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat repetiti causae referuntur hae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha1)
Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 752:2)
certamina inter filios Philippi, Macedoniae regis, Persen et Demetrium, referuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha2)
et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha3)
Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem secutos Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 1:1)
Phalaris, tyrannus Agrigentinus149 10 eius taurus 198 4 Phaelericus portus 157 29 Phidias statuarius 135 2 84 9 Philippus, rex Macedoniae,Alexandri Magni pater 84 23 Philoctetes 75 21 171 13 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)378)
quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:2)
MACEDONIAM Asia statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, sic ab Europa in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 1:1)
urbem esse videbat cum opulentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quoniam Brundisium Romani haberent, petiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 163:2)
Philippum inferentem bellum Aetolis in Macedoniam retro ab se conpulsum ad penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 400:1)
Q. MARCIUS PHILIPPUS per invios saltus penetravit Macedoniam et complures urbes occupavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION