라틴어 문장 검색

quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 6:1)
Pompeio se provinciam reciperare velle palam dictitabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:3)
Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis Proelia, barbarico vix consummata veneno, Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar, Quod non, victrices aquilas deponere iussus, Paruerim?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:25)
Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas provincias proficisceretur, ne qua esset armorum causa:
(카이사르, 내란기, 1권 2:4)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 1:1)
qui cum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque ei successum esset, Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 4:2)
Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama percrebuerat, pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis;
(카이사르, 내란기, 3권 79:6)
Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 22:1)
eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:12)
Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus accessio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 7:1)
Pompeius tuus aperte Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consul ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 8:3)
Verum has quoque regiones pari sorte Pompeius domitis et Hierosolymis captis, in provinciae speciem delata iuris dictione formavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:2)
Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:17)
Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION