라틴어 문장 검색

a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
그런데 어떤 사람들은 이것들에서 벗어나 쓸데없는 이야기에 빠져 있습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 1장6)
quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.
어떤 사람들은 그러한 지식을 받아들여 믿음에서 빗나갔습니다. 은총이 여러분과 함께하기를 빕니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장21)
qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.
이자들은 진리에서 빗나가, 부활이 이미 일어났다고 말하면서 몇몇 사람의 믿음을 망쳐 놓고 있습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장18)
Multa membra cum invicem sui egeant, non discrepant in unitate naturae, quamvis diversa sunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:21)
Proprietate autem seu diffinitione idem sunt, quae non solum numero sunt eadem, verum etiam nec proprietatibus ullis, nec propriis discrepant similitudinibus, ut ensis et mucro, vel album et candidum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:5)
quarum vero diversa substantiae ratio est, ipsae etiam sunt diversae, patenter ostendit quaecunque diffinitionibus propriis discrepant, etsi eadem numero illa esse contingat, ut eadem videlicet res aliqua hoc sit et illud, nihilominus tamen illa dici diversa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:8)
quae licet a se graduum diversitate discrepent, quadam sibi tamen similitudine vicinantur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:24)
Qualiter a fonte formarum riuus aberrans Ingenitum perdit subiecti labe nitorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:6)
Claudicat ille fide, ne fama claudicet eius Tractatus, uenditque fidem, ne premia libri Depereant, erratque fides, ne rumor aberret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:7)
Extra se cogit hominem se querere, de se Exit homo, factusque sibi contrarius a se Discrepat oblitusque sui se nescit et ultra Transgrediens euadit adhuc, plus esse laborans Quam sit, nec propria contentus origine, sese Esse cupit maior et se superare laborat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:18)
Duo igitur Dionae dati sunt filii, discrepantia generis disparati, nascendi lege dissimiles, mox titulis discrepantes, artificio deformes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:48)
Unde a meae voluntatis examine, tuae discretionis libra voluntatem tuam non patitur aberrare:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:7)
Nihil discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 247:8)
invitat ad convivium sapientiae, et quid ejus ebrietas a vinolentia discrepet, aperit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 1:3)
sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION