라틴어 문장 검색

Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
그분의 진노가 나를 짓찢으며 뒤쫓는구려. 그분께서 내게 이를 가시고 내 원수이신 분께서 내게 날카로운 눈길을 보내시네. (불가타 성경, 욥기, 16장9)
Et infremuit in eum statimque eiecit illum
예수님께서는 그를 곧 돌려보내시며 단단히 이르셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 1장43)
Nam et quantumcunque probus ex plebe aliquis inveniatur, absonum videtur nimis et inter ipsos vulgares pro maximo reputatur occasu atque descensu, si comitissa vel marchionissa vel aequalis vel maioris ordinis femina suo plebeium adnectat amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:8)
visa quaedam illicita et nefanda tristi animo accepit, et infremuit spiritu;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 6:2)
» His auditis, Tankradus infremuit spiritu;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:12)
Godefridus vero dux et Robertus, viros sic videntes expavescere, nec qui praecederent invenientes, eo quod diffidebant de promissione Turci, [0489D] haec machinamenta dolum arbitrantes, nimium spiritu infremuerunt, sic universos solamine reficientes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:4)
non erit absonum, si pro injustitia, injuria et contumeliiscontra nos illatis de loco ad locum, amissa sua substantia, transferantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:45)
Est enim absonum et insipiens nunc cum gestarum rerum ordines (placatae sint aurae invidiae!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 13:1)
eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet, de quo disserere publice non possim ita, ut iam de uorsibus dissertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.
(아풀레이우스, 변명 5:6)
aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum latum, saliuosa labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructusspiramen.
(아풀레이우스, 변명 57:13)
Ad haec nescio an casu nostro an illius absono clamore experrectus Socrates exsurgit prior, et
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:3)
aspernati latrones clamorem absonum meum, caedentes hinc inde miserum corium nec cribris iam idoneum relinquunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:4)
Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:3)
Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:4)
Qui simul signo solito pastorum incensi atque inflammati sunt, furiosa rabie conciti et latratibus etiam absonis horribiles, eunt in homines eosque variis aggressi vulneribus distrahunt ac lacerant, nec fugientibus saltem compescunt sed eo magis irritatiores sequuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION