라틴어 문장 검색

Melius, inquit, accurantur ea quae consilio geruntur quam quae sine consilio administrantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:3)
Melius, inquit, accurantur ea quae consilio geruntur quam quae sine consilio administrantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:3)
Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus, cavillando Valentem, subrusticum hominem, sibi varie commulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans, et ad extollendam eius vanitiem, sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 11:1)
qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet?
(아풀레이우스, 변명 85:4)
Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:1)
sed ille cognito cavillatu, similis indignanti
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:9)
Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:4)
Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:2)
Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendacioso risu cavillantes,
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:2)
Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:1)
Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem, summoque risu meum prospectum cavillari non desiliunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:5)
DEMOSTHENEN traditum est vestitu ceteroque cultu corporis nitido venustoque nimisque accurato fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 2:1)
Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 16:2)
IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 2:1)
Mandata circa reginam Neapolis iuniorem tam accurata erant et exquisita, cum articulos continerent adeo praecisos ut veluti tabulam quandam conficerent personae eius quoad complexionem, aspectum, lineamenti corporis, staturam, valetudinem, annos, mores, gestum, fortunas, ut si rex iuvenis fuisset eum quis facile amoribus deditum iudicaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION