-
Pyrgopolynices Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
- (티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 11)
-
Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 12:2)
-
Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum adiuvante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate;
- (카이사르, 알렉산드리아 전기 75:5)
-
Confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem in hac contra hostem aciem instruit.
- (카이사르, 내란기, 1권 70:5)
-
Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
- (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 49장4)
-
Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur.
- (카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장1)
-
Quibus visis perculsae barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se mandant.
- (카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장2)
-
vastati agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, vel si ex occulto carpere agmen temptarent, punito dolo.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장2)
-
in ipsa hostium acie inveniemus nostras manus:
- (코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 4:1)
-
ita consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem invasere.
- (코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 2:1)
-
protrita hostium acie versi in fugam etiam qui subveniebant;
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장2)
-
tum incubuit hostium acies, integris ordinibus, robore et numero praestantior:
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장5)
-
inter quos magna fuit contentio, utrum moenibus se defenderent an obviam irent hostibus acieque decernerent.
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:2)
-
Illyrios vero et Thracas rapto vivere adsuetos aciem hostium auro purpuraque fulgentem intueri iubebat, praedam, non arma gestantem:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 9:2)
-
nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 21:2)