라틴어 문장 검색

Et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:3)
Haec acta secuta est relatio gestorum pandens plenissimam fidem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 28:2)
Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 33:1)
quinque consulatus eodem tenore gesti vitaque omnis consulariter acta verendum paene ipsum magis quam honorem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 118:2)
acta M. Marcelli quae is gerens bellum victorque egisset rata habenda esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 454:1)
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, viri, et pugnam sperate parari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:21)
Sed Allobroges, Roucilli atque Aeci familiares, quos perfugisse ad Pompeium demonstravimus, conspicati in itinere exploratores Domitii, seu pristina sua consuetudine, quod una in Gallia bella gesserant, seu gloria elati cuncta, ut erant acta, exposuerunt et Caesaris profectionem et adventum Pompei docuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 79:9)
dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 2:1)
cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit mittique legatos ad rem cum eis confirmandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 365:1)
Caetera quae in hoc bello acta sunt, tam in populo Christiano quam gentili, quae [0514A] etiam in obsidione urbis Antiochiae mira et inaudita gesta sunt, nullius stylo, nullius memoria aestimo retinenda, tot tamque diversa fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:10)
Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)
vult etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 63:3)
Dixitque Dominus: "Num celare potero Abraham, quae gesturus sum,
그때에 주님께서 말씀하셨다. “내가 앞으로 하려는 일을 어찌 아브라함에게 숨기랴? (불가타 성경, 창세기, 18장17)
Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
아브라함은 그곳을 떠나 네겝 땅으로 옮겨 가서, 카데스와 수르 사이에 자리를 잡았다. 그라르에서 나그네살이하게 되었을 때, (불가타 성경, 창세기, 20장1)
Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: "Abraham". Ille respondit: "Adsum".
이런 일들이 있은 뒤, 하느님께서 아브라함을 시험해 보시려고 “아브라함아!” 하고 부르시자, 그가 “예, 여기 있습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 22장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION