라틴어 문장 검색

Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:7)
Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장41)
Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 9:1)
Ideoque colubra ipsa tuto estur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 12:1)
qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 3:2)
nec si Iturius et Calvisius adesis omnibus fortunis novissimam suscipiendae accusationis operam anui rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari conscientia subeunda est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장7)
plebs sordida et circo ac theatris sueta, simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장6)
trux ille eiectat adesi fundamental iugi;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 33:1)
durat alitque cruor, cum viscere vultur adeso tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 379:1)
vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V48)
dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI10)
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra venenatis posset vallata colubris?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:12)
at quos effugium servarat corpore adeso, posterius tremulas super ulcera tetra tenentes palmas horriferis accibant vocibus Orcum, donique eos vita privarant vermina saeva expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:3)
Surgunt adverse subrectae fronte colubrae, Vipereumque fluit depexo crine venenum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION