라틴어 문장 검색

Nunquam etenim genus, nisi per aliquam speciem suam, esse contingit, vel ullatenus animal fuit, antequam rationale vel irrationale fuerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:2)
addidit et de gregalibus, hoc est, reliquis velut plebeiis sensibus, qui irrationalibus comparantur jumentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:2)
Nam si continuus esset interior, immedicabilis ejus scissura foret, illic per moram adjunctionum adhaerere ciborum reliquias.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:9)
Quae si adjunctiones solvantur, transire semesos cibos, et potus defluos, hoc est hominis diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:10)
Neque enim se dicere medicum consilio non egere et irrationale animal hanc artem posse praestare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium109)
Neque enim se dicere, consilio medicum non egere, et irrationale animal hanc artem posse praestare;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 38:1)
quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest virtutis adiunctio, omnino a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere contemnentis istam vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 51:2)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)
reperta, quae ex eis facta sunt et novata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut adiunctione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:8)
filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικη`ν esse τη`ν προ`σ τα` τέκνα. etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 8:1)
(ut Spirales, Quadratrices, Trochoides) Geometrice irrationales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 13:5)
Nam longitudines quae sunt vel non sunt ut numerus ad numerum (quemadmodum in decimo Elementorum) sunt Arithmetice rationales vel irrationales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 13:6)
Aream igitur Ellipseos tempori proportionalem abscindo per Curvam Geometrice irrationalem ut sequitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 13:7)
integros vel fractos, rationales vel irrationales, affirmativos vel negativos.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 18:4)
19. Post tempus irrationalis fiduciae in progressionem humanasque capacitates, quaedam societatis pars in aetatem ingreditur maioris conscientiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION