라틴어 문장 검색

cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:18)
quod genus e nostro com missus corpore sanguis emicat exultans alte spargitque cruorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:5)
Quamobrem altiores contemplationes si forte usquam emicuerint, opinionum vulgarium ventis subinde agitatae sunt et extinctae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:39)
volat hasta tremens et hiantia monstri ora subit linguaeque secat fera vinela trisulcae, perque iubas stantes capitisque insigne corusci emicat, et nigri sanie perfusa cerebri Agitur alta solo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권213)
postremo quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus replerent imperauit, 'spolia Oceani' uocans 'Capitolio Palatioque debita,' et in indicium uictoriae altissimam turrem excitauit, ex qua ut Pharo noctibus ad regendos nauium cursus ignes emicarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 46장 1:1)
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
물은 산들을 덮고도 열다섯 암마나 더 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장20)
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum ­ erat enim sacerdos Dei altissimi ­
살렘 임금 멜키체덱도 빵과 포도주를 가지고 나왔다. 그는 지극히 높으신 하느님의 사제였다. (불가타 성경, 창세기, 14장18)
Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
그리고 그 상 둘레에 손바닥 너비만 한 턱을 만들고, 그 턱 둘레에도 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장25)
dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos.
하느님의 말씀을 듣고 지극히 높으신 분의 지식을 아는 이의 말이다. 전능하신 분의 환시를 보고 쓰러지지만 눈은 뜨이게 된다. (불가타 성경, 민수기, 24장16)
Cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros.
그 성읍들은 모두 높은 성벽과 성문과 빗장으로 요새가 되어 있었다. 그 밖에 성벽이 없는 마을들도 매우 많았다. (불가타 성경, 신명기, 3장5)
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel;
지극히 높으신 분께서 민족들에게 상속 재산을 나누어 주실 때 사람들을 갈라놓으실 때 이스라엘 자손들의 수에 따라 민족들의 경계를 정하셨다. (불가타 성경, 신명기, 32장8)
De Beniamin ait: " Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo; Altissimus proteget eum tota die et inter umeros illius requiescet ".
벤야민을 두고서는 이렇게 말하였다. “주님께서 사랑하시는 그는 주님 곁에서 평안히 산다. 주님께서 언제나 그를 보호하시니 그는 그분의 어깨 사이에서 산다.” (불가타 성경, 신명기, 33장12)
Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum.
그들이 달려가 그곳에서 사울을 데리고 나왔다. 그가 사람들 가운데에 서자, 그의 키는 모든 백성보다 어깨 위만큼 더 컸다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 10장23)
Haec autem sunt verba David novissima: " Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel.
이것은 다윗의 마지막 말이다. 이사이의 아들 다윗의 신탁이며 높이 일으켜 세워진 사람의 말이다. 그는 야곱의 하느님의 기름부음받은이며 이스라엘의 노래들을 지은 이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 23장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION