라틴어 문장 검색

Et opportune nunc hic noster Gratianus intravit, quem ipsius amicitiae alumnum iure dixerim, cuius totum studium est amari et amare;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:28)
quippe haec et alia flagitia diuitiarum alumni solent;
(아풀레이우스, 변명 17:3)
TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 2:1)
Est in Romuleo procumbens insula Thybri qua medius geminas interfluit alveus urbes discretas subeunte freto, pariterque minantes ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:112)
Hic ubi servandum mater fidissima pignus abdidit, ad Phrygios tendit secura penates turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum membra regens, volucri qui pervia nubila tractu signant et placidis umectant frena venenis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:84)
siquidem evenit ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 4:3)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
Et iam turrigeram Bruti comitata carinam Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis, Stoechados arva tenens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:2)
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo Eruerent, nulli vallarent oppida muri, Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor Turrigeras classis pelago sparsura carinas, Si bene libertas umquam pro pace daretur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:66)
turrigerae antemnae bene muratae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6315)
sic Lucanus de urbe Roma adhuc florente turrigero canos effundens vertice crines (1.188).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3310)
turrigeraeque urbes civitates turritae, quas terra gerit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2531)
"Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis turrigeram casto vinxit amore deam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권152)
turrigera frontem Cybele redimita corona convocat aeternos ad sua festa deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권198)
ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque carmina turrigerae dicere iussit Opi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION