라틴어 문장 검색

Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transversum ferre videtur vis et in adversum flumen contrudere raptim, et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri et fluere adsimili nobis ratione videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:2)
ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 11:2)
uix possum credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel cum per plana infusus est placidus interfluit;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:3)
non rapidus amnis, non procellosum mare Pontusve coro saevus aut vis ignium adiuta flatu possit inhibere impetum irasque nostras:
(세네카, 메데아 7:17)
celeri planta lustrate vagi, quae saxosae loca Parnetbo subiecta iacent, quae Thriasiis vallibus amnis rapida currens verberat unda;
(세네카, 파이드라 1:2)
tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 65:2)
inde ferae pecudes persultant pabula laeta et rapidos tranant amnis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:4)
sonuere undae, rapidum super amnem infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:5)
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis quaerere, num illius, num rerum dura negarit versiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido ferventius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:5)
Effice ne macies pallentes occupet artus, neu notet informis candida membra color, et quodcumque mali est et quidquid triste timemus, in pelagus rapidis euehat amnis aquis.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 103)
at inde Gurgite septeno rapidus mare submovet amnis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:68)
"di bene, quod pugnas rapidum deiecit in amnem sanguinea Bellona manu:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권139)
sic demum rapidi venies ad Phasidis amnem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 640:1)
Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra moenia lata videt, triplici circumdata muro, quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:1)
sed inter Stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Iberum Spectat vicinos sitiens exercitus amnes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION