라틴어 문장 검색

[0467C] Alii, dum leporinae timiditatis gelicidiis torpescunt, solo verbositatis remedio, animositatem efferunt leoninam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:6)
Ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius, adiecta comitis dignitate, missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente, nihil accideret, quod animadversione dignum aestimaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 13장 2:1)
Denique post huius modi vindicata complura, Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 3:1)
cum vero et per Italiae maximam partem et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis ecclesiis, partim quia numquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione extincta atque deleta sunt, . . . dubitare quo modo possumus tantam morum labem vel proposito tam lato exemplo emendare:
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 4:2)
Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 2:1)
Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 1:1)
Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 4:2)
FUIT haec quoque antiquitus militaris animadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 2:1)
Veluti circa severam animadversionem in capitaneos qui aut stipendia militum mortuorum vel absentium in rationes suas referrent, aut etiam stipendia detinerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 8:2)
Itaque perpetua consuetudo simulandi vitium est, aut ex ingenii lubricitate quadam vel timiditate ortum, aut etiam ex animi constitutione quae vitio aliquo magno imbuta est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:3)
Primum quod illa timiditatem arguant, id quod omnibus negotiis plumas vellit ne perniciter ad metam advolent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:12)
Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti eorum concedens rem totam distulit;
(카이사르, 내란기, 3권 60:1)
2), quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione eiusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장16)
7 Desiderat quoque propriam animadversionem in febribus pestilentiae casus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장1)
vix enim fieri potest, ut post hanc animadversionem alvus non contrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION