라틴어 문장 검색

omne enim animal sensus habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:2)
Mutum animal sensu conprendit praesentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 16:1)
Quandoque tamen deductio fit non ad sensum hominis, sed ad sensum alicujus alterius animalis cujus sensus in aliquibus humanum excellet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:1)
nec ullum animal est sine sensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 34:3)
Ego tamen commodius puto illud, ut sensus terreni hominis atque animalis et spiritalis accipiam, quos illa diluvii fluenta transcenderint.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:20)
Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere calidi et frigidi, nisi quod a mole corporea impediatur et hebetetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:8)
qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrumo et mobilitate celerrima esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:3)
nihil interesse inter consensus sive sympathias corporum sensu praeditorum, et inanimatorum sine sensu, nisi quod in illis accedat spiritus animalis ad corpus ita dispositum, in his autem absit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:9)
Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VI 3:1)
In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:36)
Denique uti possint sentire animalia quaeque, principiis si iam est sensus tribuendus eorum, quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:1)
Septima συζυγία nervorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est navi carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:2)
nam in animalibus, in quibus cognosci non potest sensus, laetitiam pingue corpus ostendit, non mens, ut in hominibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2202)
cum ergo haec ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장25)
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos occiso pastore truces didicere leones, nec non et querulis balatibus inritatus plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas, omne animal diri callens sollertia furti inbuit et tortos acuit fallacia sensus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 166)

SEARCH

MENU NAVIGATION