라틴어 문장 검색

Quandocunque, inquit, supponimus Deum animali, secundum eam opinionem facimus quae coelum stellasque atque hunc mundum totum animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:23)
Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt animi natura intellegentis in quam figuram cadere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:7)
ex quo efficitur animantem esse mundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:5)
mundus autem generat animantis compotesque rationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:6)
animans est igitur mundus composque rationis". Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem conclusit hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:7)
Praeterea cum dicant animam mundi singulis infusam corporibus ea animare quae ad animandum apta reperit, quid opus erat creatione nostrarum animarum quas postea factas Plato esse commemorat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:10)
περι` το`ν πάντων βασιλέα πάντ' ἐστι` και` ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.
(아풀레이우스, 변명 62:6)
ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:5)
concedam non modo animantem et sapientem esse mundum sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:7)
ita efficitur animantem, sensus mentis rationis mundum esse compotem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:1)
cur igitur mundus non animans sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis atque sapientis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:11)
aut quid opus est animam mundi his corporibus nostris inesse quae non animat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:11)
Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum quare mundum ratione uti putemus, ne cur animantem quidem esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:8)
Quid etiam est quod absentibus humanis animabus, anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, testante Platone, cunctis invisibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:14)
Quae enim classium navigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION