라틴어 문장 검색

Pancratius, ut erat perfidus et astutus, Turcis apprime notissimus, aestimans robore commissi sibi praesidii hujus Ravenel terram se posse obtinere, nullum de comitatu Baldewini intromittens, filium suum adolescentem illustrem in eo constituit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:9)
His in consiliis dum quilibet suam proferret sententiam, Boemundus, vir apprime prudens et astutus, Godefridum, Robertum Flandrensem et Reymundum seorsim a conventu sociorum abduxit in loco secreto, quibus omnia, quae habebat in corde suo, in hunc modum loquens, professus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:1)
et adhuc recentium laborum circa Baruth immemores, viam Rohas in initio mensis Junii insistunt in [0684D] galeis et loricis, in cuneis septingentorum equitum electorum, in manu trecentorum peditum, arcu et lancea apprime valentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:2)
Scias, me in brevi moriturum, et idcirco sicut me diligis, aut, [0711C] viventem atque incolumem dilexisti, et modo mortuo fidem serves, me ferro exentera, sale interius et exterius me apprime frica;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:15)
Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum, sed periturum ferro poenali:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:1)
Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus, cavillando Valentem, subrusticum hominem, sibi varie commulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans, et ad extollendam eius vanitiem, sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 11:1)
sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non mari, sed terrae ascripsisse, cum de quadam saga ad hunc modum memorauit:
(아풀레이우스, 변명 29:7)
is igitur cum esset in tibicinio adprime nobilis, nihil aeque se laborare et animo angi et mente dicebat, quam quod monumentarii ceraulae tibicines dicerentur.
(아풀레이우스, 플로리다 4:2)
et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est.
(아풀레이우스, 플로리다 15:21)
equidem et si fidibus adprime callerem, non nisi confertos homines consectarer.
(아풀레이우스, 플로리다 17:16)
Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:1)
sed ille cognito cavillatu, similis indignanti
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:9)
Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:4)
Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:2)
Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendacioso risu cavillantes,
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION