라틴어 문장 검색

Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:3)
Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae nonpossint exire alvorum exitus praecludi,ut ab opere mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 14:1)
Firmanus saltu non falso Mentula dives fertur, qui tot res in se habet egregias, aucupium omne genus, piscis, prata, arva, ferasque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1141)
cur non divitiis Croesum superare potis sit uno qui in saltu tot bona possideat, prata, arva, ingentis silvas saltusque paludesque usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1153)
prata et arva et pecudum greges diliguntur isto modo, quod fructus ex is capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:6)
Mentula habet iuxta triginta iugera prati, quadraginta arvi:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1151)
tunc est Venus laeta, et pulchra virent arva segetibus, prata herbis, arbores foliis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:2)
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae,pomisne et pratis an amicta uitibus ulmo,scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
(호라티우스의 첫번째 편지, 161)
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 161)
Induta sunt ovibus prata et valles abundabunt frumento clamabunt, etenim hymnum dicent.
목장들은 양 떼로 옷 입고 골짜기들은 곡식으로 뒤덮여 저들이 환성을 올리며 노래합니다. (불가타 성경, 시편, 65장14)
Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus;
풀이 스러지고 다시 새 풀이 돋아나 산에서 목초를 거두어들이고 나면 (불가타 성경, 잠언, 27장25)
nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
어떠한 풀밭도 우리의 이 환락에서 빠지는 일이 없게 하여라. 이것도 우리의 몫이고 저것도 우리의 차지니 어디에나 우리가 즐긴 표를 남기자. (불가타 성경, 지혜서, 2장9)
et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo, et alieni comedent in ruinis pinguium.
어린 양들은 그곳에서 제 목장인 양 풀을 뜯고 살진 새끼 염소들은 그 폐허에서 풀을 뜯어 먹으리라. (불가타 성경, 이사야서, 5장17)
quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum iniustitia.
참으로 이 땅은 간음하는 자들로 가득하니 저주 때문에 땅이 슬퍼하고 광야의 풀밭이 메말라 간다. 그들의 행로는 악하고 그들의 권세는 옳지 못하다. (불가타 성경, 예레미야서, 23장10)
Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini.
주님의 타오르는 분노로 평화로운 목장이 황폐해지는구나. (불가타 성경, 예레미야서, 25장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION