라틴어 문장 검색

inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit, instigat bacchantis anus ambage Sibyllae, involvit mathesi, magicas inpellit in artes, omine sollicitat, capit augure, territat extis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2313)
tibi corniger Hammon et dudum taciti rupere silentia Delphi, te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus augur et inspectis Babylonius horruit astris, Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:82)
Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
너희가 쫓아낼 저 민족들은 복술가들이나 점쟁이들의 말을 듣지만, 너희에게는 주 너희 하느님께서 그것을 허락하지 않으셨다.” (불가타 성경, 신명기, 18장14)
Rursumque Gaal ait: " Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum ".
그러나 가알이 다시 말하였다. “보시오, ‘세상 배꼽’에서 군대가 내려오고 있소. 부대 하나는 ‘점쟁이 참나무’ 쪽에서 오고 있소.” (불가타 성경, 판관기, 9장37)
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt.
당신께서는 정녕 당신의 백성 야곱 집안을 내치셨습니다. 그곳에는 동방에서 온 점쟁이들이 가득하고 필리스티아처럼 요술쟁이들이 가득하며 이방인의 자식들이 득실거립니다. (불가타 성경, 이사야서, 2장6)
Vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: "Non servietis regi Babylonis",
너희는 바빌론 임금을 섬기지 않게 될 것이라고 말하는 너희의 예언자들과 점쟁이들과 해몽가들과 요술사들과 마술사들의 말을 듣지 마라. (불가타 성경, 예레미야서, 27장9)
Sed si quis sine fide venturi eos salvari posse contradicat, quomodo id comprobare poterit, quod in eum scilicet non crediderint, quem etiam per gentilem feminam, id est Sibyllam multo fere apertius quam per omnes prophetas vaticinatum viderint?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:6)
Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:3)
Eo, inquit, tempore nonnulli sibyllam Erithream vaticinatam ferunt, quam quidam magis credunt esse Cumanam, et sunt ejus XXVIII versus, qui (sicut eos quidam Latinis versibus est interpretatus) hoc continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:11)
Infert etiam Lactantius quaedam de Christo vaticinia sibyllae:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:3)
) Quae apertissimam de Incarnatione Filii Dei continent prophetiam, ipso fortassis poeta ignorante, quae in Sibylla vel in eo Spiritus sanctus loqueretur, sicut de Caipha contigit, dicente, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:16)
nec Sibyllae vel Virgilii vaticinia spiritualis doctor Augustinus sanctorum prophetiis inserere timuit, attendens illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:6)
Non aeque exultat flagranti corde Sibylla, Hospite cum tumet incluso, et praecordia sentit
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:5)
Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 11:3)
Iulianus A. metu Constantii A. subsistit in Dacia, et clam haruspices et augures consulit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION