라틴어 문장 검색

cepit locus unus utrumque iunctaque sunt magno templa nepotis avo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권169)
an cum auo nepotis nomine agi possit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 7:2)
avus nepotes - magne divorum parens
(세네카, Thyestes 93:1)
Serum post patruos patremque carmen haud indignus avo nepos dicavi, ne fors tempore postumo, viator, ignorans reverentiam sepulti tellurem tereres inaggeratam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:5)
ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)
Hunc Paulo Macedonico procreatum Africam illius magni filius in decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut, quam urbem concusserat avus, nepos eius everteret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 12:3)
scipiadas pro Scipionibus, ut "ducit Amazonidum" pro 'Amazonum'. Scipiones autem duo fuerunt, avus et nepos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1701)
"tela viris animique cadunt, gladiisque remotis dant soceri generis accipiuntque manus, laudatasque tenent natas, scutoque nepotem fert avus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권116)
"et Numitor dixisse potest da, Romule, mensem hunc senibus nec avum sustinuisse nepos, nec leve propositi pignus successor honoris Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권42)
nepotem suum auus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lasciuientem feriet nec iniuriarum quisquam cum illo aget.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 7:10)
nec succedat avo deterior nepos
(세네카, Thyestes 138:1)
marcebant violae graviorque sopore coeperat attritu florum descendere cervix, solus de numero fratrum qui pulchrior ille est deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis, quae socer Ommatius, magnorum maior avorum patriciaeque nepos gentis, natae generoque excolit auspiciis faustis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 17)
svo moriens dat habere nepoti nepoti Remulo, quem supra avo cognominem diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3601)
"cum raptae veniunt inter patresque virosque, inque sinu natos, pignora cara, tenent, ut medium campi passis tetigere capillis, in terram posito procubuere genu, et, quasi sentirent, blando clamore nepotes tendebant ad avos bracchia parva suos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권114)
iam tamen extincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권255)

SEARCH

MENU NAVIGATION