라틴어 문장 검색

Qui exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt sagittas suas, venefica verba,
그들은 칼처럼 혀를 벼리고 독한 말을 화살처럼 시위에 메겨 (불가타 성경, 시편, 64장4)
Super aspidem et basiliscum ambulabi et conculcabis leonem et draconem.
너는 사자와 독사 위를 거닐고 힘센 사자와 용을 짓밟으리라. (불가타 성경, 시편, 91장13)
basiliscos et amphisbaenas et scytalas, et acontias et dipsadas et viperas, aliasque complures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 27:2)
Denique post huius modi vindicata complura, Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 3:1)
Post haec praegresso Leone, acceptoque successore, ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nihilo lenior fuit, etiam longius nocens, ut basilisci serpentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 41:1)
Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit, audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 25:1)
Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 5:2)
Huic insidiabatur Basiliscus, ipse primus senator;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 3:1)
At ubi ille egressus est, mox Basiliscus, qui ei, ut dictum est, insidiabatur, arripuit imperium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 3:3)
Basiliscus imperavit annos II.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 4:1)
Zeno confortans Isauros intra provinciam, deinde misit ad civitatem Novam, ubi erat Theodericus dux Gothorum, filius Walamerici, et eum invitavit in solacium sibi adversus Basiliscum, obiectans militem, post biennium veniens, obsidens civitatem Constantinopolim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 4:2)
Sed quia senatus et populus Zenonem metuentes, nequid mali pateretur civitas, relicto Basilisco se illi omnes dederunt aperta civitate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 5:1)
Basiliscus fugiens ad ecclesiam, intra baptisterium cum uxore et filiis ingreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 5:2)
Hadefonsus rex Galleciae et Asturiae praedata Olisipona ultima Hispaniae civitate insignia victoriae suae loricas, mulos captivosque Mauros domno regi per legatos suos Froiam et Basiliscum hiemis tempore misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 129:1)
Atque is exitus fuit basilisci huius, qui potis erat eos necare qui eum primi non aspexissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION