라틴어 문장 검색

fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:4)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)
denique saevam militiam puer et Cantabrica bella tulisti sub duce qui templis Parthorum signa refigit nunc et, si quid abest.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1824)
Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장66)
"lex habet istud nostra genus belli, furias omnemque malorum militiam et rabidas tolerando extinguere vires, ipsa sibi est hostis vesania seque furendo interimit moriturque suis Ira ignea telis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 141)
Scipioni segne bellum et simile prioris anni militiae exspectanti hostes ad Volaterras instructo agmine occurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 148:1)
Ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia uulgi amissurus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장7)
victores tribuni, ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet, legem agrariam promulgant tributumque conferri prohibent, cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militiae ita prospere gererentur ut nullo bello veniretur ad exitum spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 139:1)
auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 561:1)
quam laetum post bella Iovem susceperat aether Phlegraeae referens praemia militiae!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:10)
ut belli signum lavrenti turnus ab arce extulit apud maiores nostros tria erant militiae genera in bellis gerendis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 11)
Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장6)
maiore inde animo pacis opera incohata quam quanta mole gesserat bella, ut non quietior populus domi esset quam militiae fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 403:1)
credo ego vos, inquit socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 205:1)
Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION