라틴어 문장 검색

"Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum Matrem, hinc autochthones Attici Cecropeiam Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusini vetustam deam Cererem, Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii, caerimoniis me propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:3)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
Furi et Aureli, comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabasve molles, seu Sacas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 111)
arma tamen vos nocturna et flammas domibus templisque paratis, ut bracatorum pueri Senonumque minores, ausi quod liceat tunica punire molesta.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII94)
ego autem (existimes licet quidlibet> mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 2:2)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
Dixit et eliso percussis aere pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:1)
urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 623)
Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos finxerat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:26)
Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae, ante meos obitus sit precor illa dies, qua videam spoliis oneratos Caesaris axes, et subter captos arma sedere duces, tela fugacis equi et bracati militis arcus, ad vulgi plausus saepe resistere equos, inque sinu carae nixus spectare puellae incipiam et titulis oppida capta legam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 411)
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras vite capistratas cogebat ad esseda tigres, intrabat duplicem qua temo racemifer arcum, marcidus ipse sedet curru;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem15)
Romuleos refugis Byzantinosque fragores atque sagittifero moenia fracta Tito.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:10)
fervet amor belli concussasque erigit urbes, aera domat Temese, quatitur navalibus ora Eubois, innumera resonant incude Mycenae, Pisa novat currus, Nemee dat terga ferarum, Cirrha sagittiferas certat stipare pharetras, Lerna graves clipeos caesis vestire iuvencis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권171)
illa sagittiferi circum volitastis, Amores, funera maternoque rogos unxistis amomo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum50)
"mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae promovet ecce Dryas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권132)

SEARCH

MENU NAVIGATION