라틴어 문장 검색

Has inter sedes Ditis pater extulit ora bustorum flammis et cana sparsa favilla, ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:7)
Ossibus et tepida vestes implere favilla, Quidquid ab extincto licuisset tollere busto, In templis sparsura deum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:28)
sed gelidae circum exanimesque favillae putribus in foveis, atque omnia busta quiescunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권204)
quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 130)
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
소돔과 고모라와 그 들판의 온 땅을 내려다보니, 마치 가마에서 나는 연기처럼 그 땅에서 연기가 솟아오르고 있었다. (불가타 성경, 창세기, 19장28)
Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
그들이 바람 앞의 검불과 같고 폭풍이 휩쓸어 가는 지푸라기와 같은 적이 있는가? (불가타 성경, 욥기, 21장18)
Proiecit me in lutum, et assimilatus sum favillae et cineri.
그분께서 나를 진창에다 내던지시니 나는 먼지와 재처럼 되고 말았네. (불가타 성경, 욥기, 30장19)
Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi.
그것의 재채기는 빛을 뿜고 눈은 여명의 햇살 같다. (불가타 성경, 욥기, 41장10)
Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere ".
그래서 저 자신을 부끄럽게 여기며 먼지와 잿더미에 앉아 참회합니다. 맺음말 (불가타 성경, 욥기, 42장6)
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.
강자는 삼베 조각이 되고 그의 행적은 불티가 되어 둘 다 타 버리는데도 꺼 줄 자가 하나도 없으리라. (불가타 성경, 이사야서, 1장31)
busta bustum dicitur in quo mortuus conbustus est, ossaque eius ibi iuxta sunt sepulta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2011)
ut udis saevit atrox hyems Incendiis, commune mundo Et populis meditata bustum!
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:16)
multo hic stagnantia fuco Moenia flagrantem liquefacto suphure rivum Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis, Ut toti metuas tabulae, ne flamma per omne Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:2)
Jam meam quaestionem agnosco redolere nimiae ruditatis favillam, sed si alia quaedam paupercula quaestio dignitatis tuae audientiam comparare auderet, quidpiam quaerendo quaererem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:16)
Hac igitur nocte cum omni tranquillitate peracta, et obsidibus Petro a principe fideliter restitutis, centum viri Alemannorum propter contentionem vilissimam, cum quodam Bulgaro vespere habitam in venditione et emptione, paulisper subtracti a tergo agminis Petri, septem molendinis, quae sub praedicto ponte in flumine degebant, ignem submiserunt, et in favillam redegerunt, quin et domos quasdam, quae extra urbem erant, simili incendio in ultionem furoris sui succenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION