라틴어 문장 검색

muri cadentis pressit, atque aliquis (nefas)
(세네카, Troades 1117:1)
ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 378:2)
9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:3)
infelix hac forsitan ipsa nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit, sed cuius votis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, frigida sufficient velantes inguina panni exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV107)
Quod in strage hominum magna evenit, cum ipse se populus premit - nemo ita cadit, ut non et alium in se adtrahat, primique exitio sequentibus sunt - , hoc in omni vita accidere videas licet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:1)
nam cadere aut bruto deberent pondere pressae ut lapides, aut ut fumus constare nequirent nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:3)
premente vento rapitur aut qualis cadit
(세네카, Phoenissae 439:1)
non omnis in arvis Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur, Ut nequeam relevare caput, cladesque receptas Excutere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:30)
"frangit Deus omne superbum, magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 173)
cursum clamore prementem plerumque duo diversa in unum exitum cadunt, licet contraria significent, ut hoc loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3242)
"premunt aderuntque moranti, et mecum fortasse cades' his motus et artus erexit stratis, ferimur per devia vastae urbis et ingentem nocturnae caedis acervum passim, ut quosque sacris crudelis vespera lucis straverat, occulta speculamur nube latentes, hic impressa toris ora exstantesque reclusis pectoribus capillos magnarum et fragmina trunca hastarum et ferro laceras per corpora vestes, crateras pronos epulasque in caede natant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권106)
Premit undique bellum, Inque domum iam tela cadunt, quassantque penates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:21)
Celestis sic stella cadit, sic Lucifer, ortus Nescius, occasu premitur, sic ciuis Olimpi Exulat eiectus nec temperat exulis omen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:13)
ingentia et supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique iam visa cum ipso cadunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 44:3)
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt, campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro colla metens linquit truncos post terga cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권105)

SEARCH

MENU NAVIGATION