라틴어 문장 검색

Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit.
나의 연인이 문틈으로 손을 내밀자 내 가슴이 그이 때문에 두근거렸네. (불가타 성경, 아가, 5장4)
Dum haec identidem puella replicat votisque crebros intermiscet suspiritus, ad quoddam pervenimus trivium, unde me arrepto capistro dirigere dextrorsum magnopere gestiebat, quod ad parentis eius ea scilicet iretur via.
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:1)
ac si quo casu lima caenoso ripae supercilio lubricante oneris impatientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus, totum me compilabat, ceciditque fusti grandissimo, donec fomenti vice ipsae me plagae suscitarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:2)
pastores enim mei perditam sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito, statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:5)
Iamque et plausus manuum et aurium flexus et ductum capistri et quidvis aliud peri- clitantium placide patiebar, quoad contra vesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido cunctis approbarem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:4)
capistroque me prehensum more quo didiceram reclinat facile, quippe cum nil novi nihilque difficile facturus mihi viderer, praesertim post tantum temporis tam formosae mulieris cupientis amplexus obiturus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:11)
Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장15)
Frigus uoco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:3)
horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 3:4)
te nascente ferox toto Germania Rheno intremuit movitque suas formidine silvas Caucasus et positis numen confessa pharetris ignavas Meroë traxit de crine sagittas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:7)
non sic intremuit Simois, cum montibus Idae nigra coloratus produceret agmina Memnon, non Ganges, cum tela procul vibrantibus Indis inmanis medium vectaret belua Porum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:139)
Quare cum ad summum palum recta vitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 3:1)
intremere Ide inlidique rates pronaeque resurgere turres.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 547:2)
hinc alii subeunt, ut proxima quaeque intremuit domus et motus accepit inanes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 80:2)
pulvereis exultat equis ululataque tellus intremit et pugnas mota pater incitat basta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 632:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION