라틴어 문장 검색

Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
그러니 너 사람의 아들아, 그들을 두려워하지 말고, 그들이 하는 말도 두려워하지 마라. 비록 가시가 너를 둘러싸고, 네가 전갈 떼 가운데에서 산다 하더라도, 그들이 하는 말을 두려워하지 말고, 그들의 얼굴을 보고 떨지도 마라. 그들은 반항의 집안이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 2장6)
Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: " Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: "Da filiam tuam filio meo uxorem". Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
그러나 이스라엘 임금 여호아스는 유다 임금 아마츠야에게 사람을 보내어 이렇게 대답하였다. “레바논의 엉겅퀴가 레바논의 향백나무에게 ‘그대의 딸을 내 아들에게 아내로 주오.’ 하고 전갈을 보냈다. 그러자 레바논의 들짐승이 지나가다가 그 엉겅퀴를 밟아 버렸다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 14장9)
At ille remisit nuntium dicens: " Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: "Da filiam tuam filio meo uxorem". Et ecce bestiae agri, quae erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum.
그러나 이스라엘 임금 여호아스는 유다 임금 아마츠야에게 사람을 보내어 이렇게 대답하였다. “레바논의 엉겅퀴가 레바논의 향백나무에게 ‘그대의 딸을 내 아들에게 아내로 주오.’ 하고 전갈을 보냈다. 그러자 레바논의 들짐승이 지나가다가 그 엉겅퀴를 밟아 버렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 25장18)
Sicque factum est ut spiculorum terebratis aculeis circumfossus palpitans horreret, velut asper herecius aut spinis hirtus carduus, in passione similis Sebastiano egregio martyri.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:7)
Ventum est hinc ad fossile flumen, Naarmalcha nomine (quod amnis regum interpretatur), aridum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 1:1)
suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant;
(아풀레이우스, 플로리다 11:4)
atque eo magis si, loco fructuum uvae et olivae, producat disputationum et contentionum carduos et spinas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:8)
Quod si cui haec mira dictu videantur, et querelae minus justae propiora, cum Aristoteles tantus ipse vir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit, atque alii nonnulli majore diligentia (licet strepitu minore) multe adjecerint, et rursus alii de plantis, de metallis, et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:8)
Non enim lapis aliquis, non metallum, non suphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:2)
Magna enim hucusque atque adeo curiosa fuit hominum industria in notanda rerum varietate atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:3)
denique in ipsis matricibus terrae, iis nimirum in quibus metalla et fossilia efformantur, locum habet et viget ista inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:6)
Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장10)
salis fossilis P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장290)
aut inter se mixtis sale fossili combustio, cupresso, nepeta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장4)
Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION