라틴어 문장 검색

"Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:11)
et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, et modo cum cara coniuge multa loquor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 221)
nam modo vos animo dulces reminiscor, amici, nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 817)
Hoc me cum coniuge cara perdidit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:3)
exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus "sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:11)
at longe patria est, longe carissima coniunx, quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b5)
utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, quod patria careo pignoribusque meis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 118)
illa domo nataque sua patriaque fruatur erepta haec uni sit satis esse mihi - quatenus et non est in caro coniuge felix, pars vitae tristi cetera nube vacet, vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens, consumatque annos, sed diuturna, suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 511)
Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis, o mihi me coniunx carior, ipsa vides, detrahat auctori multum fortuna licebit, tu tamen ingenio clara ferere meo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 141)
"Dum bello Argolici vastabant Pergama reges debita casurasque inimicis ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non arma rogavi artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, incassumve tuos volui exercere labores, quamvis et Priami deberem plurima natis et durum Aeneae flevissem saepe laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:2)
Quid illa turba, petere quae flammis meos ausa est penates, principi legem dare, abstrahere nostris coniugem caram toris, violare quantum licuit incesta manu et voce dira?
(세네카, 옥타비아 13:7)
est tumulus ingens coniugis cari sacer,
(세네카, Troades 500:1)
venies, carissima coniunx.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 43)
durus, viso si vulnere carae coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum33)
liceat mihi paupere cultu securo cara coniuge posse frui.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 314)

SEARCH

MENU NAVIGATION