라틴어 문장 검색

Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
그러나 헤베르의 아내 야엘은 천막 말뚝을 가져와서 망치를 손에 들고 몰래 안으로 들어가, 말뚝이 땅에 꽂히도록 그의 관자놀이에 들이박았다. 시스라는 지쳐서 깊이 잠들었다가 이렇게 죽었다. (불가타 성경, 판관기, 4장21)
Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.
그때에 어떤 여자가 맷돌 위짝을 아비멜렉의 머리 위로 던져 그의 두개골을 부수어 버렸다. (불가타 성경, 판관기, 9장53)
" Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum.
저는 보잘것없는 몸, 당신께 무어라 대답하겠습니까? 손을 제 입에 갖다 댈 뿐입니다. (불가타 성경, 욥기, 40장4)
Quam leviter mutas vias tuas! Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assyria.
어찌 그다지도 지조 없게 네 길을 바꾸느냐? 네가 아시리아에게 수치를 당한 것처럼 이집트에게도 수치를 당하리라. (불가타 성경, 예레미야서, 2장36)
Grave crimen, etiam leviter cum est dictum, nocet.
아무리 가볍게 한 것이라도, 무거운 독설은 상처를 준다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 22)
vix enim qui loquitur leviter, credit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:16)
Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)
Sanativum vero et durum e contra ad potentiam reducit, cum tamen sanativum dicatur, quod non potest facile infirmari, et durum quod non potest leviter secari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:5)
Somni quoque amissio cerebri et mentis saepissime alterationes inducit, unde homo efficitur amens et furiosus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:15)
Sed nimia diei et noctis cogitatio, quam universi habent amantes, inducit cerebri quoque defectum, et aegritudines corporis inde procedunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:16)
Hic ubi saxa jacent disperso infecta cerebro Atque interruptis hiscunt divortia muris, Vexillum intrepidus fixit, cui tempora dudum Budenses palmae, peregrinaque laurus obumbrat.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:3)
jam cautius exit, Et leviter sese insinuat revolubile lignum.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:5)
sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderate que progrediens.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:8)
In risu et deliramento verba et querimonias hujus rex Corrozan accepit, leviter in aures misit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:1)
Nam Franconem, multam vim inferentem, in cerebro percusserunt vulnere gravi et vix sanabili;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION