라틴어 문장 검색

Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: " Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin? ". Quibus respondit Dominus: " Iuda ascendet primus ".
이 이스라엘 자손들은 일어나 베텔로 올라가서 하느님께 여쭈어 보았다. “저희 가운데 누가 먼저 올라가서 벤야민의 자손들과 싸워야 합니까?” 그러자 주님께서 “유다가 먼저 가거라.” 하고 대답하셨다. (불가타 성경, 판관기, 20장18)
Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine.
이튿날 다윗은 아침 일찍 일어나 양 떼를 양치기에게 맡기고, 아버지 이사이가 시킨 대로 짐을 들고 떠났다. 그가 진영에 다다랐을 때, 온 군대는 함성을 지르며 전선으로 나가고 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장20)
Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coelio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat, cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exercitus corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque militum conviciis proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 60장3)
et sic cum paucissimo exercitu se certamini dedit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:4)
proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 490:1)
quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitum potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 508:1)
Invenio apud quosdam auctores pavore belli seu fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac dedecus apertiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num posito certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui permitterent legere imperatorem, atque eo duces Othonianos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini, quod vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomenque Britannicis expeditionibus meruisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장1)
qui cum ab Atlante rege navali certamine cum magna exercitus parte fuisset victus et obrutus, finxerunt socii eius eum in deum marinum esse conversum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8244)
sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus levique certamine docet vanam sine viribus iram esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 114:1)
tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 295:1)
ad ea circumlatum bellum deincepsque haud magno certamine captis Velitras exercitus ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 307:2)
qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 121:2)
et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha3)
inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 29:1)
nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum quod adversus Fabium consulem habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 648:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION