라틴어 문장 검색

Pugna lupis opponit oues, ouiumque satelles Est canis, est ueruex.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:1)
"Denique, nisi vobis suadeo nolentibus, possum spatio modico interiecto, quo mercatum proximum obire statui, petitis e domo ferramentis huic curae praeparatis, ad vos actutum redire trucemque amatorem istum atque insuavem dissitis femoribus emasculare et quovis vervece mitiorem efficere."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:6)
Agmina ueruecum communi foedere secum Viribus obniti statuerunt hostis iniqui, Clam uel forte palam si tantam lederet alam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:1)
"quis tecum sectile porrum sutor et elixi vervecis labra comedit?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III118)
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem, da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi agminis officia et niveos ad frena Quirites, defossa in loculos quos sportula fecit amicos, tunc quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X15)
In medium geminos inmani pondere cestus Proiecit, ac similiter:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 3:3)
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis, Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII1)
Quanta tua est probitas, tanta est infantia formae, Ceste puer, puero castior Hippolyto!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVI1)
Imbuat egregium digno mihi nectare munus Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L13)
Ceste, decus mensae, misce Setina:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L14)
nam 'cestus cesti' numeri tantum singularis sine diphthongo balteum Veneris significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 694)
"Nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita vervecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum vultu deos dedicatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:14)
Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et Quid rides inquit vervex?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:1)
"ostende, quaeso, quas ad aras praecipis vervece caeso fumet ut caespes meus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.166)
CESTI PII.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION