라틴어 문장 검색

Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: " Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium ".
(여자) 나는 잠들었지만 내 마음은 깨어 있었지요. 들어 보셔요, 내 연인이 문을 두드려요. “내게 문을 열어 주오, 나의 누이 나의 애인, 나의 비둘기, 나의 티 없는 이여! 내 머리는 이슬로, 내 머리채는 밤이슬로 흠뻑 젖었다오.” (불가타 성경, 아가, 5장2)
Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus.
그이의 머리는 금 중에서도 순금. 그이의 머리채는 종려나무 가지 검기가 까마귀 같답니다. (불가타 성경, 아가, 5장11)
Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura; rex vincitur cincinnis.
그대의 머리는 카르멜 산 같고 그대의 드리워진 머리채는 자홍 실 같아 임금이 그 머리 단에 사로잡히고 말았다오. (불가타 성경, 아가, 7장6)
Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem.
그 형상이 손 같은 것을 내밀어 내 머리채를 잡았다. 그러자 하느님께서 보여 주시는 환시 속에서, 영이 나를 땅과 하늘 사이로 들어 올리셔서 예루살렘으로, 곧 북쪽으로 난 안뜰 대문 어귀로 데려가셨다. 그곳은 질투를 일으키는 우상이 놓여 있는 자리였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 8장3)
cinaedum et senem cinaedum, calvum quidem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, unum de triviali popularium faece, qui per plateas et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:4)
mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis;
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:2)
Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
Eodem modo si, ante fili bombycini inventionem, quispiam hujusmodi sermonem injecisset:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:1)
Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obvium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:2)
Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
in primis Maecenatem suum, cuius 'myrobrechis,' ut ait, 'cincinnos' usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:2)
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum delicias et panniculus bombycinus urit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI134)
"altior hic quare cincinnus?"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI251)
Femineum lucet sic per bombycina corpus, Calculus in nitida sic numeratur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII3)
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt, Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION