라틴어 문장 검색

cēterī cursum septiēns circumvolāvērunt sine casū;
나머지들은 사고 없이 코스를 일곱 바퀴 돌았다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs33)
Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:3)
alii salibus integris adoperiunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:6)
Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumvolant pulli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:4)
Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 7:3)
in consulatu pedibus fere, extra consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:2)
cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem super nomen Agrippae ad primam litteram sedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:2)
sed reuocato rursus impetu aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum desiderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam uiam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 1:1)
post hoc sedata siti gelidae aquae potione arripuit duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum puluino subdidisset, foribus adopertis artissimo somno quieuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 2:1)
seu me tranquilla senectusexspectat seu mors atris circumvolat alis,dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,quisquis erit vitae scribam color.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장39)
quo, si nocturnus adulter tempora Santonico velas adoperta cucullo?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII56)
Nam et signis insedit examen et adsuetae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 7:1)
nox atra cava circumvolat umbra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:4)
Tunc adoperta levi procedit vinea terra, Sub cuius pluteis et tecta fronte latentes Moliri nunc ima parant, et vertere ferro Moenia:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:46)
praedam pedibus circumvolat uncis aut circum praedam [dixit] volat uncis pedibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 23312)

SEARCH

MENU NAVIGATION