라틴어 문장 검색

Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장1)
Homullus deinde noster vigilanter usus hoc consensu senatus sententiae loco postulavit, ut consules desiderium universorum notum principi facerent, peterentque sicut aliis vitiis huic quoque providentia sua occurreret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 3:1)
Omniumque consensu hac probata sententia, pergebant (ut praeceptum est), expediti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 8:1)
nam si oblique contempsisset, si parum recta non , si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 131:2)
Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id ipsum denuo dixerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 7:1)
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:2)
quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 345:4)
nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu conprobatam sequor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 17:4)
nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu comprobatam sequor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 17:4)
Ad quae Valens in hanc respondit sententiam, nihil derogare se posse placitis ex consensu firmatis, sed ea studio curatiore defendere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 3:1)
Recolitis, ut credo, eorum me refellisse sententiam, qui metas amicitiae in flagitiorum et facinorum consensu constituunt;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:11)
inter plurimos enim, quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίασ, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεωσ id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 17:5)
si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 437:2)
Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:1)
Qui dixit eis: " Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii ".
그러자 그가 말하였다. “그렇다면 좋다. 너희 말대로 하자. 그것이 발견되는 자는 나의 종이 된다. 그러나 나머지는 자유롭게 가도 좋다.” (불가타 성경, 창세기, 44장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION